HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT XLII: De Neomenia

#Num. XXVIII

Neomenia sonat innovatio lunae. Neos enim novum, mene tuna interpretatur. Quia ergo Judaei in legitimis suis lunationes pro mensibus habebant ex lege, diem novae lunae vocabant Kalendas legales, et erat dies ferialis apud eos. Ea die offerebant vitulos duos, arietem unum, agnos anniculos septem, cum libamentis suis per singulos; hircumque pro declinatione peccati cum libamentis suis; omnia haec in holocaustum.